[1] Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. [2] Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. [3] Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.[4] Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël : [5] Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret : [6] Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.[7] In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :[8] Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :notas facite in populis adinventiones ejus.[9] Cantate ei, et psallite ei,et narrate omnia mirabilia ejus.[10] Laudate nomen sanctum ejus :lætetur cor quærentium Dominum.[11] Quærite Dominum, et virtutem ejus :quærite faciem ejus semper.[12] Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ;signorum illius, et judiciorum oris ejus,[13] semen Israël servi ejus,filii Jacob electi ejus.[14] Ipse Dominus Deus noster :in universa terra judicia ejus.[15] Recordamini in sempiternum pacti ejus :sermonis quem præcepit in mille generationes,[16] quem pepigit cum Abraham,et juramenti illius cum Isaac.[17] Et constituit illud Jacob in præceptum,et Israël in pactum sempiternum,[18] dicens : Tibi dabo terram Chanaan,funiculum hæreditatis vestræ :[19] cum essent pauci numero,parvi et coloni ejus.[20] Et transierunt de gente in gentem,et de regno ad populum alterum.[21] Non dimisit quemquam calumniari eos,sed increpavit pro eis reges.[22] Nolite tangere christos meos,et in prophetis meis nolite malignari.[23] Cantate Domino omnis terra ;annuntiate ex die in diem salutare ejus :[24] narrate in gentibus gloriam ejus ;in cunctis populis mirabilia ejus.[25] Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,et horribilis super omnes deos.[26] Omnes enim dii populorum idola :Dominus autem cælos fecit.[27] Confessio et magnificentia coram eo :fortitudo et gaudium in loco ejus.[28] Afferte Domino, familiæ populorum :afferte Domino gloriam et imperium.[29] Date Domino gloriam ;nomini ejus levate sacrificium,et venite in conspectu ejus :et adorate Dominum in decore sancto.[30] Commoveatur a facie ejus omnis terra :ipse enim fundavit orbem immobilem.[31] Lætentur cæli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit.[32] Tonet mare et plenitudo ejus ;exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.[33] Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :quia venit judicare terram.[34] Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in æternum misericordia ejus.[35] Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,et congrega nos, et erue de gentibus :ut confiteamur nomini sancto tuo,et exultemus in carminibus tuis.[36] Benedictus Dominus Deus Israël,ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino. [37] Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. [38] Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ; [39] Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, [40] ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli. [41] Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus. [42] Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios. [43] Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.