[1] Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. [2] Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, [3] Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. [4] Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, [5] Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus. [6] Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi. [7] Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias. [8] Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. [9] Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. [10] De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), [11] Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. [12] Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. [13] Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. [14] Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. [15] Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium. [16] Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam. [17] Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini. [18] In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. [19] Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.[20] Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. [21] Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. [22] Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. [23] Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. [24] Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris. [25] Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. [26] Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, [27] de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. [28] Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. [29] Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. [30] Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. [31] Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, [32] fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.