De resistendis tentationibus.
[1] Quamdiu in mundo vivimus sine tribulatione et tentatione esse non possumus. Unde in Job scriptum est: Tentatio est vita hominis super terram. Ideo unusquisque sollicitus esse deberet circa tentationes suas, et vigilare in orationibus, ne Diabolus inveniret locum decipiendi, qui nunquam dormitat, sed circuit quærens quem devoret. Nemo tam sanctus et perfectus est, qui non habeat aliquando tentationes, et plene eis carere non possimus.[2] Sunt tamen tentationes hominibus valde utiles, licet molestæ sint et graves, quia in his homo humiliatur, purgatur et eruditur. Omnes Sancti per multas tribulationes et tentationes transierunt et profecerunt, et qui tentationes sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt, et defecerunt. Non est aliquis ordo tam sanctus, et locus tam secretus, ubi non sint tentationes et adversitates.[3] Non est homo securus a tentationibus totaliter, quam diu vixerit, quia in nobis est unde tentamur. Ex quo in concupiscentia nati sumus, una tribulatione vel tentatione recedene alia supervenit, et semper aliquid ad patiendum habemus. Nam bonum felicitatis perdidimus. Multi quærunt tentationes fugere, et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non possumus vincere, sed per patientiam et veram humilitatem, omnibus hositbus efficimur fortiores.[4] Qui tantummodo exterius declinat, nec radicem evellit, parum proficiet, imo citius ad eum tentationes redient, et pejus sævient. Paulatim, et per patientiam cum longanimitate Deo juvante melius superabis, quam cum duritia et importunitate propria. Sæpe accipe consilium in tentatione, et cum tentato noli duriter agere, sed consolationes ingere, sicut tibi optares fieri.[5] Initium omnium malarum tentationum inconstantia animi est, et parva ad Deum confidentia, quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus impellitur, ita homo remissus, et suum propositum deferens varie tentatur. Ignis probat ferrum, et tentatio hominem justum. Nescimus sæpe quid possumus, sed tentatio aperit quid sumus. Vigilandum tum præcipue circa initium tentationis, quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare finitur, sed extra limen statim ut pulsaverit illi obviatur. Unde quidam dixit, Principiis obsta, sero medicina paratur. Nam primo occurrit menti simplex cogitatio, deinde fortis imaginatio, postea delectatio, et motus pravus, et assensio, sicque paulatim hostis malignus ex toto ingreditur, dum illi non resistitur in pricipio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit, tanto in se quotidie debilior fit, et hostis contra eum potentior.[6] Quidam in principio conversionis suæ graviores tentationes patiuntur, quidam in fine, quidam quasi per totam vitam suam male habent. Nonnulli fatis leviter tentantur, secundum divinæ ordinationis sapientiam et æquitatem, quæ statum, et hominum merita pensat, et cuncta ad electorum suorum salutem præordinat.[7] Ideo non debemus desperare, cum tentamur, sed eo ferventius Deum exorare, quatenus dignetur in omni tribulatione nostra nos adjuvare, qui utique, secundum dictum S. Pauli, etiam faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere. Humiliemus ergo animas nostras sub manu Dei in omni tentatione et tribulatione, quia humiles spiritu salvabit, et exultabit.[8] In tentationibus et tribulationibus probatur homo quantum profecit, et ibi majus meritum existit, et virtus melius patescit. Nec magnum est, si homo devotus fit, et fervidus, cum gravitatem non sentit, sed si tempore adversitatis patienter se sustinet, spes magni profectus erit. Quidam a magnis tentationibus custodiuntur, et in quotidianis tam sæpe vincuntur, ut humiliati, nunquam de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicis infirmantur.