De monastica vita.
[1] Oportet ut discas te ipsum in multis frangere, si vis pacem et concordiam cum aliis tenere. Non est parvum in monasteriis, vel in congregatione habitare, et in illis sine querela conversari, et usque ad mortem fidelis perseverare. Beatus qui ibidem bene visit, et feliciter consummavit. Si vis debite stare et proficere, teneas te tanquam exulem et peregrinum super terram. Oportet te stultum fieri propter Christum, si vis religiosam ducere vitam.[2] Habitus et tonsura modicum faciunt, sed mutatio morum et integra mortificatio passionem verum faciunt religiosum. Qui aliud quærit, quam pure Deum, et animæ suæ salutem, non inveniet nisi tribulationem et dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus, qui non nititur esse minimus, et omnibus subjectus. Ad serviendum venisti, non ad regendum, ad paciendum et laborandum scias te vocatum, non ad otiandum, vel fabulandum. Hic ergo probantur homines sicut aurum in fornace. Hic nemo potest stare nisi ex toto corde si voluerit propter Deum humiliare.