De conditione humanæ miseriæ.
[1] Miser es ubicumque fueris, et quocumque te verteris, nisi ad Deum te convertas. Quid turbaris quia non succedit tibi sicut vis et desideras? Quis est qui habeat omnia secundum suam voluntatem? Nec ego, nec tu, nec aliquis hominum super terram. Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione, vel angustia, quivis Rex, vel Papa. Quis est, qui melius habet? Utique qui pro Deo aliquid pati valet.[2] Dicunt multi imbecilles et infirmi, Ecce quam bonam vitam ille homo habet, quam dives et quam magnus, quam potens et excelsus. Sed attende ad cælestia bona, et videbis quod omnia ista temporalia nulla sunt, sed magis incerta, et valde gravantia, quia nunquam sine solicitudine, et timore possidentur. Non est hominis felicitas habere temporalia ad abundantiam, et sufficit ei mediocritas. Vere miseria est vivere super terram. Quanto homo voluerit esse spiritualior, tanto præfens vita sit ei amarior, quia sentit melius, videt clarius humanæ corruptionis affectus. Nam comedere, bibere, vigilare, dormire, quiescere laborare et cæteris necessitatibus naturæ subjacere vere magna miseria est, et afflictio homini devoto, qui libenter esset absolutus et liber ab omni peccato.[3] Valde enim gravatur interior homo necessitatibus ocrporalibus in hoc mundo. Unde Propheta devote rogat quatenus ab istis liber esse valeat, dicens, De necessitatibus meis erue me, Domine. Sed væ non cognoscentibus suam miseriam et corruptibilem vitam. Nam in tantum quidam hanc amplectuntur, licet etiam vix necessaria laborando aut mendicando habeant, ut si possent hic semper vivere, de regno Dei nihil curarent.[4] O insani, et infideles corde, qui tam profunde in terris jacent, ut nihil nisi carnalia sapiant. Sed miseri adhuc in fine sentient graviter, quam vile, et nihilum erat, quod amaverunt. Sancti autem Dei, et omnes devoti amici Christi non attenderunt, quæ carni placuerunt, nec quæ in hoc tempore floruerunt. Sed tota spes eorum, et intentio ad ætena bona anhelabat. Ferebatur totum desiderium eorum ad mansura et invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima.[5] Noli frater amittere confidentiam proficiendi ad spiritualia. Adhuc enim habes tempus et horam, quare vis procrastinare propositum tuum? Surge, et in instanti incipe, et dic: Nunc est tempus faciendi, nunc tempus pugnandi est, nunc tempus aptum est emendandi. Quando male habes et tribularis, tunc tempus promerendi. Oportet te transire per ignem et aquam, antequam venia ad refrigerium, nisi tibi vim feceris, vitium non superabis. Quamdiu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus nec sine tædio et dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem, sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, amisimus etiam veram beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam, et Dei exspectare misericordiam, donec transeat iniquitas hæc, et mortalitas abforbeatur a vita.[6] O quanta fragilitas humana, quæ semper prona est ad vitia. Hodie confiteris peccata tua, et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis cavere, et post horam ita agis, quasi nihil proposuisses. Merito ergo nosmetipsos humiliare possumus, nec unquam aliquid magni de nobis sentire, quia tam fragiles et instabiles sumus. Cito etiam potest perdi per negligentiam, quod multo labore vix tandem acquisitum est per gratiam.[7] Quid fiet de nobis adhuc in fine, qui tepescimus tam mane. Væ nobis si sic volumus declinare ad quietem, quasi jam pax sit et securitas, cum necdum appareat vestigium sanctitatis veræ in nostra conversatione. Bene opus esset quod adhuc institueremus, tanquam boni novitii, ad mores optimos, si forte spes esset de futurea emendatione, et majori spirituali profectu.