De doctrina veritatis.
[1] Felix quem Veritas per se ipsam docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet. Nostra opinion, et noster sensus sæpe nos fallit, et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis, et obscuris rebus de quibus nec argueur in judicio, quia ignoravimus? Grandis insipientia quod neglectis utilibus, et necessariis, ultro intendimus curiosis, et damnosis. Oculos habentes, non videmus.[2] Et quid nobis de generibus et speciebus, cui æternum Verbum loquitur a multis opinionibus expeditur. Ex uno Verbo omnia, et unum loquuntur omnia et hoc est Principium quod et loquitur nobis. Nemo sine illo intelligit, aut recte judicat. Cuit omnia unam sunt, et qui omnia ad unum trahit, et omnia in uno videt, potest stabilis esse, et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus, fac me unum tecum in charitate perpetua. Tædet mihi sæpe multa legere, t audire: in te toum est, quod volo et desidero. Taceant omnes doctores, sileant universæ creaturæ in conspectu tuo, tu mihi loquere solus.[3] Quanto magis aliquis unitus, et interius implicatus fuerit, tanto plura et altiora sine labore intelligit quia desuper lumen intelligentiæ accipit. Purus simplex et stabilis in multis operibus non dissipatur, quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiose ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit, et molestat quam tua immortificata cordis affectio? Bonus et devotus homo, opera sua intus prius disponit, quæ foris agere debet, nec illa trahunt ad desideria vitiosæ inclinationis, sed ipse inflectat ea ad arbitrium rectæ intentionis rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum? Et hoc deberet esse negotium nostrum, vincere scilicet se ipsum, et quotidie se fortiorem ipso fieri, atque in melius proficere.[4] Omnis perfectio in hac vita quamdam imperfectionem sibi habet annexam. Et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis tui cognitio certior via est ad Deum, quam profundæ scientiæ inquisitio. Non est culpanda scientia, aut quælibet rei notitia quæ bona est, in se confiderata, eet a Deo ordinata, sed præferenda est, semper bona conscientia, et vita, quia student magis plures scire quam bene vivere, ideo sæpe errant, et nullum vel modicum fructum ferunt.[5] O, si tantam adhiberent diligentiam ad extirpanda vitia, et virtutes inferendas, sicuti movendi quæstiones, non fierent tanta mala et scandala in populo nec tanta dissolutio in cænobiis. Certe adveniente e judicii, non quæretur a nobis quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose visimus. Dic mihi, ubi sunt modo illi omnes Domini, et Magistri quos bene nosti dum adhuc bene viverent, et in studiis florerent? Jam eorum præbendas alii possident, et nescio utrum de eis recogitent. In vita sua aliquid videbantur et modo de illis tacetur.[6] O quam cito transit gloria mundi. Utinam vita eorum scientiæ concordasset eorum, tunc bene legissent et studuissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoc sæculo, qui parum curant de Dei fervitio. Et quia magis diligunt magni esse quam humiles, ideo evanuerunt in cognitationibus suis. Vere magnus est qui in si parvus est et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est qui omnia terrena arbitratur uti stercora ut Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est qui Dei voluntatem facit et suam voluntatem relinquit.