De meditatione mortis.
[1] Valde cito erit tecum hoc factum: vide aliter quomodo te habeas. Hodie homo est, et cras non comparet. Cum autem sublatus fuerit ab oculis, etiam cito transit a mente. O hebetudo, et duritia cordis humani, quod solum præsentia meditatur, et futura non magis prævidet. Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere quam mortem fugure. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? Cras est dies incerta, et quid scis si crastinum habebis?[2] Quid prodest diu vivere, quando parum emendamur? Ha, longa vita non semper emendat, sed sæpe culpam magis auget. Utinam per unam diem bene essemus conversati in hoc mundo. Multi annos computant conversionis, sed sæpe parvus est fructus emendationis. Si formidolosum est mori, forsitan periculosius erit vivere diu. Beatus qui horam mortis suæ semper ante oculos habet, et ad moriendum quotidie se disponit. Si vidisti aliquem mori, cogita quia tu per eandem viam transibis.[3] Cum mane fuerit, puta te ad vesperum non perventurum. Vespere autem facto, mane non audeas tibi polliceri. Semper ergo paratus esto, et taliter vive, ut nunquam imparatum te mors inveniant. Multi subito improvisi moriuntur. Nam hora, qua non putatur, Filius hominis veniet. Quando hora illa extrema venerit, multum aliter sentire incipies de tota vita tua præterita et valde dolebis, quia tam negligens, et remissus fuisti.[4] Quam felix et prudens qui talis nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in morte. Dabit namque magnam fiduciam moriendi perfectus contemptus mundi, fervens desiderium in virtutibus proficiendi, amor disciplinæ, labor poenitentiæ, promptitudo, obedientiæ, abnegatio sui, et supportatio cujuslibet adversitatis pro amore Christi. Multa bona potes operari dum sanus es, sed infirmatus nescio quid poteris. Pauci ex infirmitate emendantur; sic et qui multum peregrinantur, raro sanctificantur.[5] Noli confidere super amicos et proximos, nec in futuris salutem tuam differas, quia citius obliviscentur tui homines, quam existimas. Melius est nunc tempestive providere et aliquid boni præmittere, quam super aliorum auxilio sperare. Si non es pro te ipso sollicitus modo, quis erit sollicitus pro te in futuro. Nunc tempus est valde prætiosum, sed proh dolor, quod hoc inutilius expendis, in quo promereri vales, unde æternaliter vivas. Veniet quando unam diem seu horam pro emendatione desiderabis, et nescio, an impetrabis.[6] Eia, charissime, de quanto periculo te poteris liberare, de quam magno timore eripere, si modo semper timoratus fueris, et de morte suspectus! Stude nunc taliter vivere, ut in hora moris valeas potius gaudere, quam timere. Disce nunc mori mundo, ut tunc incipias vivere cum Christo. Disce nunc omnia contemnere, ut tunc possis libere ad Christum pergere. Castiga nunc corpus tuum per poenitentiam, ut tunc valeas certam habere confidentiam.[7] Ha stulte, quid cogitas te diu victurum, cum nullum diem habeas securum? Quam multi decepti sunt et insperati de corpore extracti! Quoties audisti a dicentibus, quia ille gladio cecidit, ille submersus est, ille ab alto ruens cervicem fregit, ille manducando obriguit, ille ludendo finem fecit, alius igne, alius ferro, alius peste, alius latrocinio interiit: et sic omnium finis mors est, et vita hominum tanquam umbra cito pertransit.[8] Quis memorabitur tui post mortem, et qui orabit pro te? Age, age nunc charissime quidquid pro te agere potes, quia nescis quando morieris. Nescis etiam, quid tibi post mortem sequatur. Dum tempus habes, congrega divitias immortales. Præter salutem tuam nihil cogites. Solum quæ Dei sunt, cures. Fac nunc tibi amicos venerando Sanctos, et actus imitando, ut cum defeceris in hac vita, illi te recipiant in æterna tabernacula.[9] Serva te tanquam peregrinum et hospitem super terram, ad quem nihil spectat de mundi negociis. Serva cor liberum, et ad Deum sursum erectum, quia non habes hic manentem civitatem. Illuc gemitus et preces quotidianas cum lacrymis dirige, ut spiritus tuus mereatur post mortem ad Dominum feliciter transire.