Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Primus / Capitulum 19

De exercitiis boni Religiosi.

[1] Vita boni Religiosi omnibus virtutibus pollere debet, ut sit talis interius qualis ab hominibus videtur exterius. Et multo plus debet esse intus, quam quod cernitur foris, quia inspector noster est Deus quem summopere revereri debemus ubicumque fuerimus, et tamquam Angeli in conspectu ejus mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum, et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem venissemus ac dicere: Adjuva me Deus in bono proposito et sancto fervitio tuo, et da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est, quod hactenus feci.
[2] Secundum propositum nostrum est cursus profectus nostri, et multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens sæpe deficit, quid faciet ille qui raro aut minus fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit defertio propositi nostri. Et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Justorum propositum in gratia potius Dei, quam in propria patientia pendet. In quo et semper confidunt quidquid arripiunt. Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec est in homine via ejus.
[3] Si pietatis causa, aut fraternæ utilitatis proposito, quandoque consuetum omittitur exercitium, facile postea poterit recuperari. Si autem tædio animi, vel negligentia faciliter relinquitur, satis culpabile est et nocivum sentitur. Conemur quantum possumus, adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est, et proponenda sunt illa præcipue quæ amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt, et ordinanda, quia utraque expediunt ad proprium profectum.
[4] Si non continue te vales colligere, saltem interdum, et ad minus semel in die, mane videlicet aut vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos, qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione, quia in his forsan Deum sæpius offendisti ex proximum. Accinge te sicut vir fortis contra diabolicas nequitias, fræna gulam et omnem carnis inclinatinem facilius frænabis. Numquam sis ex toto otiosus, sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans, aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia discrete sunt agenda, nec omnibus æqualiter assumenda.
[5] Quæ communia non sunt, non sunt foris ostendenda, nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen ne piger sis ad communia, et ad singularia promptior. Sed expletis integre et fideliter debitis, et injunctis, si jam ultra tempus vacat, redde te tibi, prout tua devotio desiderat. Non possunt omnes habere exercitium unum, sed aliud isti, aliud illi magis deservit, et pro temporis congruentia diversa placent exercitia, quia alia in festis, alia in feriatis magis sapiunt diebus, aliis indigemus tempore tentationis, et aliis tempore pacis et quietis. Alia, cum tristamur, libet cogitare, et alia, cum læti in Domino fuerimus.
[6] Circa principalia festa renovanda sunt bona exercitia, et Sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere debemus quasi tunc de sæculo migraturi, et ad æternum festum perventuri. Ideoque sollicite nos præparare debemus in devotis temporibus, et devotius conversari, atque omnem observantiam strictius custodire, tanquam in brevi laboris nostri præmium a Deo percepturi.
[7] Et si dilatum fuerit, credamus nos minus bene paratos, atque indignos tantæ gloriæ, quæ revelabitur in nobis tempore præfinito et studeamus nos melius ad exitum præparare. Beatus servus ait Evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum.