De humili scire sui ipsius.
[1] Omnis homo naturaliter scire desiderat. Sed scientia sine timore Dei quid importat? Melior est profecto Rusticus humilis, qui Deo fervit, quam superbus Philosophus, qui se neglecto cursum cæli confiderat. Qui bene se ipsum cognoscit sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia quæ in mundo sunt, et non essem in charitate, quid me juavert coram Deo, qui me judicaturus est ex facto?[2] Quiesce a nimio discendi desiderio, quia ibi magna incitatur distractio et deceptio. Scientes volunt libenter docti videri et sapientes dici. Multa sunt quæ scire animæ parum vel nihil prodest. Et valde insipiens est, qui aliquibus magis intendit, quam his quæ saluti suæ deserviunt. Multa verba non satiant animam, sed bona vita refrigerat mentem, et pura conscientia magnam ad Deum præstat confidentiam.[3] Quanto plus et melius scis, tanto gravius judicaberis inde nisi sancte vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia, sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur quod multa scias et satis bene intelligas, scito tamen quia sunt multo plura quæ nesci. Noli sapere altum, sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui præferre, cum plures doctiores te inveniantur, et magis in lege periti. Si vis aliquid utiliter scire, et discere, ama nesciri, et pro nihilo reputari.[4] Hæc est altissima et utilissima lectio, sui ipius vera cognitio, et despectio. De se ipso nihil tenere, et de aliis semper bene et alte sentire magna sapientia est, et perfectio. Si videres aliquem aperte peccare, vel aliqua gravia perpetrare, non deberes te meliorem exstimare, quia nescis quamdiu possis in bono stare. Omnes fragiles sumus, sed tu neminem fragiliorem te ipso tenebis.