[1] Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis : [2] novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula : [3] qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis : [4] tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. [5] Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ? [6] Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei. [7] Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. [8] Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui. [9] Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. [10] Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli. [11] Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent : [12] et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. [13] Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? [14] Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?