[1] Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere : [2] alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati : [3] sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. [4] Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. [5] Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi : [6] holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. [7] Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. [8] Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, [9] tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat. [10] In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. [11] Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata : [12] hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, [13] de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. [14] Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. [15] Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit : [16] Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas : [17] et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. [18] Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.[19] Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, [20] quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, [21] et sacerdotem magnum super domum Dei : [22] accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, [23] teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), [24] et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum : [25] non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. [26] Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, [27] terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. [28] Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : [29] quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ? [30] Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum. [31] Horrendum est incidere in manus Dei viventis. [32] Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum : [33] et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti. [34] Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. [35] Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. [36] Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. [37] Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. [38] Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. [39] Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.