[1] Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, [2] baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. [3] Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.[4] Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, [5] gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, [6] et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. [7] Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo : [8] proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.[9] Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur. [10] Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. [11] Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem : [12] ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. [13] Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, [14] dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. [15] Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. [16] Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. [17] In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum : [18] ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, [19] quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, [20] ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.