[1] Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen : [2] aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. [3] Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. [4] Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes : [5] et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris. [6] Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit. [7] In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ? [8] quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis. [9] Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ? [10] Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. [11] Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. [12] Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, [13] et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.[14] Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum : [15] contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. [16] Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua : [17] scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. [18] Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, [19] et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. [20] Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. [21] Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus. [22] Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, [23] et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, [24] et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. [25] Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. [26] Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. [27] Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. [28] Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. [29] Etenim Deus noster ignis consumens est.