[1] Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. [2] Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. [3] Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum : [4] aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, [5] superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula. [6] His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes : [7] in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia : [8] hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum : [9] quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, [10] et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.[11] Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis : [12] neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. [13] Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis : [14] quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?[15] Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. [16] Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. [17] Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. [18] Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. [19] Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, [20] dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. [21] Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. [22] Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio. [23] Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. [24] Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis : [25] neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno : [26] alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. [27] Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium : [28] sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.