Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Hebræos / Capitulum 3

[1] Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum : [2] qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus[3] Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam[4] Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est[5] Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant : [6] Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.

[7] Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis[8] nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto[9] ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea [10] quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas[11] sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam[12] Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo : [13] sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati[14] Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus[15] Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione[16] Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen[17] Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ? [18] Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? [19] Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.