[1] Caritas fraternitatis maneat in vobis, [2] et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. [3] Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. [4] Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. [5] Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam : [6] ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo. [7] Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. [8] Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula. [9] Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis. [10] Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. [11] Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. [12] Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. [13] Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. [14] Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. [15] Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. [16] Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. [17] Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.[18] Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. [19] Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. [20] Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, [21] aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. [22] Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. [23] Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos. [24] Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. [25] Gratia cum omnibus vobis. Amen.