[1] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. [2] In hac enim testimonium consecuti sunt senes. [3] Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.[4] Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. [5] Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. [6] Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. [7] Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.[8] Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret. [9] Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. [10] Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus. [11] Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. [12] Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. [13] Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. [14] Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. [15] Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : [16] nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. [17] Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones : [18] ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : [19] arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit. [20] Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. [21] Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus. [22] Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.[23] Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. [24] Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, [25] magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, [26] majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem. [27] Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit. [28] Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. [29] Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.[30] Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. [31] Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. [32] Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis : [33] qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, [34] extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : [35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. [36] Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : [37] lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : [38] quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. [39] Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, [40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.