[1] Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,equum et ascensorem dejecit in mare.[2] Fortitudo mea, et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem :iste Deus meus, et glorificabo eum :Deus patris mei, et exaltabo eum.[3] Dominus quasi vir pugnator,Omnipotens nomen ejus,[4] currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.[5] Abyssi operuerunt eos ;descenderunt in profundum quasi lapis.[6] Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :dextera tua, Domine, percussit inimicum.[7] Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.[8] Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.[9] Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,dividam spolia, implebitur anima mea :evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.[10] Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.[11] Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?[12] Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.[13] Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.[14] Ascenderunt populi, et irati sunt :dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.[15] Tunc conturbati sunt principes Edom,robustos Moab obtinuit tremor :obriguerunt omnes habitatores Chanaan.[16] Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :fiant immobiles quasi lapis,donec pertranseat populus tuus, Domine,donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.[17] Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.[18] Dominus regnabit in æternum et ultra.[19] Ingressus est enim eques Pharaocum curribus et equitibus ejus in mare :et reduxit super eos Dominusaquas maris :filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus. [20] Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, [21] quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :equum et ascensorem ejus dejecit in mare.[22] Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. [23] Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. [24] Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ? [25] At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, [26] dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus. [27] Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.