[1] Hæc sunt judicia quæ propones eis. [2] Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. [3] Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. [4] Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. [5] Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : [6] offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum. [7] Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. [8] Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. [9] Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. [10] Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. [11] Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.[12] Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. [13] Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. [14] Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur. [15] Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. [16] Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. [17] Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.[18] Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo : [19] si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. [20] Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. [21] Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. [22] Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. [23] Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, [24] oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, [25] adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. [26] Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. [27] Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.[28] Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. [29] Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. [30] Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. [31] Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. [32] Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. [33] Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, [34] reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit. [35] Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. [36] Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.