[1] De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi. [2] Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, [3] opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, [4] duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, [5] et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi. [6] Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël : [7] posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi. [8] Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta : [9] quadrangulum, duplex, mensuræ palmi. [10] Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. [11] In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. [12] In tertio, ligurius, achates, et amethystus. [13] In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. [14] Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. [15] Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo : [16] et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, [17] e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. [18] Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, [19] stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. [20] Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, [21] et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem : [22] deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : [23] et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum : [24] tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. [25] Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus : [26] et mitras cum coronulis suis ex bysso : [27] feminalia quoque linea, byssina : [28] cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. [29] Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini : [30] et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.[31] Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. [32] Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, [33] opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, [34] velum ; arcam, vectes, propitiatorium, [35] mensam cum vasis suis et propositionis panibus ; [36] candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ; [37] altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, [38] et tentorium in introitu tabernaculi ; [39] altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ; [40] tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. [41] Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, [42] obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. [43] Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.