Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Exodus / Capitulum 25

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas[3] Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs[4] hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum[5] et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim : [6] oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris : [7] lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale[8] Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum : [9] juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.

Sicque facietis illud : [10] arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem[11] Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum : [12] et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero[13] Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro[14] Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis : [15] qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis[16] Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi[17] Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo[18] Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi[19] Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero[20] Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca[21] in qua pones testimonium quod dabo tibi[22] Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

[23] Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem[24] Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum[25] et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam[26] Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes[27] Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari[28] Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam[29] Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo[30] Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

[31] Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia[32] Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero[33] Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : [34] in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia[35] Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno[36] Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo[37] Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso[38] Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo[39] Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi[40] Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.