Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Exodus / Capitulum 31

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda[3] et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere[4] ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære[5] marmore, et gemmis, et diversitate lignorum[6] Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi[7] tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi[8] mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis[9] et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua[10] vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris : [11] oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

[12] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [13] Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos[14] Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui[15] Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur[16] Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum [17] inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit[18] Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.