[1] Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. [2] Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære. [3] Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis. [4] Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. [5] Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. [6] Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis : [7] et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. [8] Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.[9] Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. [10] Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. [11] Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. [12] In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. [13] In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. [14] In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : [15] et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. [16] In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. [17] Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. [18] In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. [19] Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. [20] Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper [21] in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.