[1] Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. [2] Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur. [3] Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. [4] Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens : [5] Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs, [6] hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, [7] pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, [8] et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, [9] lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. [10] Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit : [11] tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases : [12] arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur : [13] mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus : [14] candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium : [15] altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi : [16] altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus : [17] cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, [18] paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis : [19] vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. [20] Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, [21] obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, [22] viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est. [23] Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, [24] argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. [25] Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, [26] et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. [27] Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, [28] aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. [29] Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.[30] Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, [31] implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, [32] ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære, [33] sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, [34] dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan : [35] ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.