Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Exodus / Capitulum 40

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii[3] et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum : [4] et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis[5] et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones[6] et ante illud altare holocausti : [7] labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua[8] Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus[9] Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur : [10] altare holocausti et omnia vasa ejus[11] labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum[12] Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua [13] indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat[14] Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus[15] Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum[16] Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas[17] et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat[18] Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper[19] Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem[20] Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum[21] ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi[22] Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi[23] locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini[24] Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum[25] et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi[26] Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii[27] et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat[28] Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua[29] Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes[30] cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi[31] Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.

Postquam omnia perfecta sunt[32] operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud[33] Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat[34] Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas : [35] si pendebat desuper, manebant in eodem loco[36] Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.