Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Tobiæ / Capitulum 1

[1] Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet[2] cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit[3] ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret[4] Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere[5] Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium[6] Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens[7] ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem[8] Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat[9] Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei : [10] quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato[11] Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua [12] (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum[13] Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis[14] et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset[15] Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis[16] Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti : [17] et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti[18] Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo[19] Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis : [20] esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat[21] Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum[22] At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus[23] Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum[24] Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius[25] et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.