[1] Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, [2] dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.[3] Et nunc Domine, memor esto mei,et ne vindictam sumas de peccatis meis,neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.[4] Quoniam non obedivimus præceptis tuis,ideo traditi sumus in direptionem,et captivitatem, et mortem,et in fabulam, et in improperium omnibus nationibusin quibus dispersisti nos.[5] Et nunc Domine, magna judicia tua,quia non egimus secundum præcepta tua,et non ambulavimus sinceriter coram te.[6] Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,et præcipe in pace recipi spiritum meum :expedit enim mihi mori magis quam vivere.[7] Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, [8] quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. [9] Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. [10] Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit : [11] sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. [12] Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum [13] dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. [14] Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo. [15] Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. [16] Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. [17] Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui. [18] Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. [19] Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. [20] Non est enim in hominis potestate consilium tuum. [21] Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. [22] Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis. [23] Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula. [24] In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei : [25] et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.