Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Tobiæ / Capitulum 12

[1] Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ? [2] Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ? [3] Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? [4] Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere[5] Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere.

[6] Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam[7] Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est[8] Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere : [9] quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam[10] Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ[11] Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem[12] Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino[13] Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te[14] Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem[15] Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum[16] Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam[17] Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere[18] Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi[19] Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor[20] Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus[21] Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt[22] Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.