Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Tobiæ / Capitulum 7

[1] Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio[2] Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo ! [3] Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive[4] Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus[5] Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est[6] Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus [7] dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es[8] Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt[9] Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium[10] Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam[11] Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum[12] dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam[13] Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit[14] Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam[15] Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis[16] Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii[17] Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum[18] Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum[19] Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est[20] Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.