Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Tobiæ / Capitulum 13

[1] Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit :

Magnus es, Domine, in æternum,
et in omnia sæcula regnum tuum :
[2] quoniam tu flagellas, et salvas ;
deducis ad inferos, et reducis :
et non est qui effugiat manum tuam.
[3] Confitemini Domino, filii Israël,
et in conspectu gentium laudate eum :
[4] quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum,
ut vos enarretis mirabilia ejus,
et faciatis scire eos
quia non est alius deus omnipotens præter eum.
[5] Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras,
et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
[6] Aspicite ergo quæ fecit nobiscum,
et cum timore et tremore confitemini illi :
regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
[7] Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi :
quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
[8] Convertimini itaque peccatores,
et facite justitiam coram Deo,
credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
[9] Ego autem et anima mea in eo lætabimur.
[10] Benedicite Dominum omnes electi ejus :
agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
[11] Jerusalem civitas Dei,
castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
[12] Confitere Domino in bonis tuis,
et benedic Deum sæculorum :
ut reædificet in te tabernaculum suum,
et revocet ad te omnes captivos,
et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
[13] Luce splendida fulgebis,
et omnes fines terræ adorabunt te.
[14] Nationes ex longinquo ad te venient,
et munera deferentes adorabunt in te Dominum,
et terram tuam in sanctificationem habebunt :
[15] nomen enim magnum invocabunt in te.
[16] Maledicti erunt qui contempserint te,
et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te :
benedictique erunt qui ædificaverint te.
[17] Tu autem lætaberis in filiis tuis,
quoniam omnes benedicentur,
et congregabuntur ad Dominum.
[18] Beati omnes qui diligunt te,
et qui gaudent super pace tua.
[19] Anima mea, benedic Dominum,
quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam
a cunctis tribulationibus ejus
Dominus Deus noster.
[20] Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei
ad videndam claritatem Jerusalem.
[21] Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur,
et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
[22] Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur,
et per vicos ejus alleluja cantabitur.
[23] Benedictus Dominus, qui exaltavit eam,
et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.