[1] Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. [2] Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. [3] Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. [4] Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. [5] Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. [6] Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus. [7] Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. [8] Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. [9] Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. [10] Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo. [11] Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. [12] Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.[13] Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. [14] Et sustinuit quasi dimidiam fere horam : et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. [15] Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum recepit. [16] Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. [17] Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum. [18] Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. [19] Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. [20] Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. [21] Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.