[1] Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. [2] Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. [3] Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me. [4] Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. [5] Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. [6] Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. [7] Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti ? [8] Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. [9] Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.[10] Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ? [11] Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam. [12] Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. [13] Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. [14] Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. [15] Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. [16] Tunc angelus Raphaël dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. [17] Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos. [18] Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. [19] Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. [20] Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. [21] Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. [22] Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.