[1] Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.[2] Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ;vanitas vanitatum, et omnia vanitas.[3] Quid habet amplius homode universo labore suo quo laborat sub sole ?[4] Generatio præterit, et generatio advenit ;terra autem in æternum stat.[5] Oritur sol et occidit,et ad locum suum revertitur ;ibique renascens, [6] gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,et in circulos suos revertitur.[7] Omnia flumina intrant in mare,et mare non redundat ;ad locum unde exeunt fluminarevertuntur ut iterum fluant.[8] Cunctæ res difficiles ;non potest eas homo explicare sermone.Non saturatur oculus visu,nec auris auditu impletur.[9] Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est.Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.[10] Nihil sub sole novum,nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.[11] Non est priorum memoria ;sed nec eorum quidem quæ postea futura sunterit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.[12] Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;[13] et proposui in animo meo quærere et investigare sapienterde omnibus quæ fiunt sub sole.Hanc occupationem pessimamdedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.[14] Vidi cuncta quæ fiunt sub sole,et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.[15] Perversi difficile corriguntur,et stultorum infinitus est numerus.[16] Locutus sum in corde meo, dicens :Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientiaqui fuerunt ante me in Jerusalem ;et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.[17] Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,erroresque et stultitiam ;et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :[18] eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ;et qui addit scientiam, addit et laborem.