[1] Ne temere quid loquaris,neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.Deus enim in cælo, et tu super terram ;idcirco sint pauci sermones tui.[2] Multas curas sequuntur somnia,et in multis sermonibus invenietur stultitia.[3] Si quid vovisti Deo,ne moreris reddere :displicet enim ei infidelis et stulta promissio,sed quodcumque voveris redde :[4] multoque melius est non vovere,quam post votum promissa non reddere.[5] Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,neque dicas coram angelo :Non est providentia :ne forte iratus Deus contra sermones tuosdissipet cuncta opera manuum tuarum.[6] Ubi multa sunt somnia,plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ;tu vero Deum time.[7] Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,et subverti justitiam in provincia,non mireris super hoc negotio :quia excelso excelsior est alius,et super hos quoque eminentiores sunt alii ;[8] et insuper universæ terræ rex imperat servienti.[9] Avarus non implebitur pecunia,et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ;et hoc ergo vanitas.[10] Ubi multæ sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?[11] Dulcis est somnus operanti,sive parum sive multum comedat ;saturitas autem divitis non sinit eum dormire.[12] Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole :divitiæ conservatæ in malum domini sui.[13] Pereunt enim in afflictione pessima :generavit filium qui in summa egestate erit.[14] Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur,et nihil auferet secum de labore suo.[15] Miserabilis prorsus infirmitas :quomodo venit, sic revertetur.Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?[16] cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.[17] Hoc itaque visum est mihi bonum,ut comedat quis et bibat,et fruatur lætitia ex labore suoquo laboravit ipse sub sole,numero dierum vitæ suæquos dedit ei Deus ;et hæc est pars illius.[18] Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo :hoc est donum Dei.[19] Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ,eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.