[1] Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ,antequam veniat tempus afflictionis,et appropinquent anni de quibus dicas :Non mihi placent ;[2] antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ,et revertantur nubes post pluviam ;[3] quando commovebuntur custodes domus,et nutabunt viri fortissimi,et otiosæ erunt molentes in minuto numero,et tenebrescent videntes per foramina ;[4] et claudent ostia in platea,in humilitate vocis molentis,et consurgent ad vocem volucris,et obsurdescent omnes filiæ carminis :[5] excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via.Florebit amygdalus, impinguabitur locusta,et dissipabitur capparis,quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ,et circuibunt in platea plangentes.[6] Antequam rumpatur funiculus argenteus,et recurrat vitta aurea,et conteratur hydria super fontem,et confringatur rota super cisternam,[7] et revertatur pulvis in terram suam unde erat,et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.[8] Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,et omnia vanitas.[9] Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,docuit populum, et enarravit quæ fecerat ;et investigans composuit parabolas multas.[10] Quæsivit verba utilia,et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.[11] Verba sapientium sicut stimuli,et quasi clavi in altum defixi,quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.[12] His amplius, fili mi, ne requiras.Faciendi plures libros nullus est finis ;frequensque meditatio, carnis afflictio est.[13] Finem loquendi pariter omnes audiamus.Deum time, et mandata ejus observa :hoc est enim omnis homo,[14] et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judiciumpro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.