[1] Omnia hæc tractavi in corde meo,ut curiose intelligerem.Sunt justi atque sapientes,et opera eorum in manu Dei ;et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.[2] Sed omnia in futurum servantur incerta,eo quod universa æque eveniant justo et impio,bono et malo, mundo et immundo,immolanti victimas et sacrificia contemnenti.Sicut bonus, sic et peccator ;ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.[3] Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt :quia eadem cunctis eveniunt.Unde et corda filiorum hominum implentur malitiaet contemptu in vita sua,et post hæc ad inferos deducentur.[4] Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ;melior est canis vivus leone mortuo.[5] Viventes enim sciunt se esse morituros ;mortui vero nihil noverunt amplius,nec habent ultra mercedem,quia oblivioni tradita est memoria eorum.[6] Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ;nec habent partem in hoc sæculo,et in opere quod sub sole geritur.[7] Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum,et bibe cum gaudio vinum tuum,quia Deo placent opera tua.[8] Omni tempore sint vestimenta tua candida,et oleum de capite tuo non deficiat.[9] Perfruere vita cum uxore quam diligis,cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ,qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ :hæc est enim pars in vitaet in labore tuo quo laboras sub sole.[10] Quodcumque facere potest manus tua,instanter operare,quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientiaerunt apud inferos, quo tu properas.[11] Verti me ad aliud, et vidi sub solenec velocium esse cursum,nec fortium bellum,nec sapientium panem,nec doctorum divitias,nec artificum gratiam ;sed tempus casumque in omnibus.[12] Nescit homo finem suum ;sed sicut pisces capiuntur hamo,et sicut aves laqueo comprehenduntur,sic capiuntur homines in tempore malo,cum eis extemplo supervenerit.[13] Hanc quoque sub sole vidi sapientiam,et probavi maximam :[14] civitas parva, et pauci in ea viri ;venit contra eam rex magnus, et vallavit eam,exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.[15] Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,et liberavit urbem per sapientiam suam ;et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.[16] Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine.Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est,et verba ejus non sunt audita ?[17] Verba sapientium audiuntur in silentio,plus quam clamor principis inter stultos.[18] Melior est sapientia quam arma bellica ;et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.