Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ecclesiastes / Capitulum 4

[1] Verti me ad alia, et vidi calumnias
quæ sub sole geruntur,
et lacrimas innocentium,
et neminem consolatorem,
nec posse resistere eorum violentiæ,
cunctorum auxilio destitutos,
[2] et laudavi magis mortuos quam viventes ;
[3] et feliciorem utroque judicavi
qui necdum natus est,
nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
[4] Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,
et industrias animadverti patere invidiæ proximi ;
et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
[5] Stultus complicat manus suas,
et comedit carnes suas, dicens :
[6] Melior est pugillus cum requie,
quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
[7] Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
[8] Unus est, et secundum non habet,
non filium, non fratrem,
et tamen laborare non cessat,
nec satiantur oculi ejus divitiis ;
nec recogitat, dicens :
Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?
In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.

[9] Melius est ergo duos esse simul quam unum ;
habent enim emolumentum societatis suæ.
[10] Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.
soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
[11] Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;
unus quomodo calefiet ?
[12] Et si quispiam prævaluerit contra unum,
duo resistunt ei ;
funiculus triplex difficile rumpitur.
[13] Melior est puer pauper et sapiens,
rege sene et stulto,
qui nescit prævidere in posterum.
[14] Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;
et alius, natus in regno, inopia consumatur.
[15] Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole
cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
[16] Infinitus numerus est populi
omnium qui fuerunt ante eum,
et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ;
sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.

[17] Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei,
et appropinqua ut audias.
Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ,
qui nesciunt quid faciunt mali.