Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ecclesiastes / Capitulum 3

[1] Omnia tempus habent,
et suis spatiis transeunt universa sub cælo.
[2] Tempus nascendi, et tempus moriendi ;
tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
[3] Tempus occidendi, et tempus sanandi ;
tempus destruendi, et tempus ædificandi.
[4] Tempus flendi, et tempus ridendi ;
tempus plangendi, et tempus saltandi.
[5] Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi,
tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
[6] Tempus acquirendi, et tempus perdendi ;
tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
[7] Tempus scindendi, et tempus consuendi ;
tempus tacendi, et tempus loquendi.
[8] Tempus dilectionis, et tempus odii ;
tempus belli, et tempus pacis.

[9] Quid habet amplius homo de labore suo ?
[10] Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum,
ut distendantur in ea.
[11] Cuncta fecit bona in tempore suo,
et mundum tradidit disputationi eorum,
ut non inveniat homo opus
quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
[12] Et cognovi quod non esset melius nisi lætari,
et facere bene in vita sua ;
[13] omnis enim homo qui comedit et bibit,
et videt bonum de labore suo,
hoc donum Dei est.
[14] Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ;
non possumus eis quidquam addere, nec auferre,
quæ fecit Deus ut timeatur.
[15] Quod factum est, ipsum permanet ;
quæ futura sunt jam fuerunt,
et Deus instaurat quod abiit.

[16] Vidi sub sole in loco judicii impietatem,
et in loco justitiæ iniquitatem :
[17] et dixi in corde meo :
Justum et impium judicabit Deus,
et tempus omnis rei tunc erit.
[18] Dixi in corde meo de filiis hominum,
ut probaret eos Deus,
et ostenderet similes esse bestiis.
[19] Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum,
et æqua utriusque conditio.
Sicut moritur homo,
sic et illa moriuntur.
Similiter spirant omnia,
et nihil habet homo jumento amplius :
cuncta subjacent vanitati,
[20] et omnia pergunt ad unum locum.
De terra facta sunt,
et in terram pariter revertuntur.
[21] Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum,
et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?
[22] Et deprehendi nihil esse melius
quam lætari hominem in opere suo,
et hanc esse partem illius.
Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?