Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ecclesiastes / Capitulum 11

[1] Mitte panem tuum super transeuntes aquas,
quia post tempora multa invenies illum.
[2] Da partem septem necnon et octo,
quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
[3] Si repletæ fuerint nubes,
imbrem super terram effundent.
Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,
in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
[4] Qui observat ventum non seminat ;
et qui considerat nubes numquam metet.
[5] Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,
et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,
sic nescis opera Dei,
qui fabricator est omnium.
[6] Mane semina semen tuum,
et vespere ne cesset manus tua :
quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ;
et si utrumque simul, melius erit.

[7] Dulce lumen,
et delectabile est oculis videre solem.
[8] Si annis multis vixerit homo,
et in his omnibus lætatus fuerit,
meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,
qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
[9] Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,
et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ :
et ambula in viis cordis tui,
et in intuitu oculorum tuorum,
et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
[10] Aufer iram a corde tuo,
et amove malitiam a carne tua :
adolescentia enim et voluptas vana sunt.