[1] Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti.Pretiosior est sapientia et gloria,parva et ad tempus stultitia.[2] Cor sapientis in dextera ejus,et cor stulti in sinistra illius.[3] Sed et in via stultus ambulans,cum ipse insipiens sit,omnes stultos æstimat.[4] Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te,locum tuum ne demiseris,quia curatio faciet cessare peccata maxima.[5] Est malum quod vidi sub sole,quasi per errorem egrediens a facie principis :[6] positum stultum in dignitate sublimi,et divites sedere deorsum.[7] Vidi servos in equis,et principes ambulantes super terram quasi servos.[8] Qui fodit foveam incidet in eam,et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.[9] Qui transfert lapides affligetur in eis,et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.[10] Si retusum fuerit ferrum,et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit,multo labore exacuetur,et post industriam sequetur sapientia.[11] Si mordeat serpens in silentio,nihil eo minus habet qui occulte detrahit.[12] Verba oris sapientis gratia,et labia insipientis præcipitabunt eum ;[13] initium verborum ejus stultitia,et novissimum oris illius error pessimus.[14] Stultus verba multiplicat.Ignorat homo quid ante se fuerit ;et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?[15] Labor stultorum affliget eos,qui nesciunt in urbem pergere.[16] Væ tibi, terra, cujus rex puer est,et cujus principes mane comedunt.[17] Beata terra cujus rex nobilis est,et cujus principes vescuntur in tempore suo,ad reficiendum, et non ad luxuriam.[18] In pigritiis humiliabitur contignatio,et in infirmitate manuum perstillabit domus.[19] In risum faciunt panem et vinumut epulentur viventes ;et pecuniæ obediunt omnia.[20] In cogitatione tua regi ne detrahas,et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti :quia et aves cæli portabunt vocem tuam,et qui habet pennas annuntiabit sententiam.