Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ecclesiastes / Capitulum 7

[1] Quid necesse est homini majora se quærere,
cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,
numero dierum peregrinationis suæ,
et tempore quod velut umbra præterit ?
aut quis ei poterit indicare
quod post eum futurum sub sole sit ?
[2] Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
[3] Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii ;
in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,
et vivens cogitat quid futurum sit.
[4] Melior est ira risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
[5] Cor sapientium ubi tristitia est,
et cor stultorum ubi lætitia.
[6] Melius est a sapiente corripi,
quam stultorum adulatione decipi ;
[7] quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
[8] Calumnia conturbat sapientem,
et perdet robur cordis illius.
[9] Melior est finis orationis quam principium.
Melior est patiens arrogante.
[10] Ne sis velox ad irascendum,
quia ira in sinu stulti requiescit.
[11] Ne dicas : Quid putas causæ est
quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?
stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
[12] Utilior est sapientia cum divitiis,
et magis prodest videntibus solem.
[13] Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;
hoc autem plus habet eruditio et sapientia,
quod vitam tribuunt possessori suo.
[14] Considera opera Dei,
quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
[15] In die bona fruere bonis,
et malam diem præcave ;
sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,
ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
[16] Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :
justus perit in justitia sua,
et impius multo vivit tempore in malitia sua.
[17] Noli esse justus multum,
neque plus sapias quam necesse est,
ne obstupescas.
[18] Ne impie agas multum,
et noli esse stultus,
ne moriaris in tempore non tuo.
[19] Bonum est te sustentare justum :
sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;
quia qui timet Deum nihil negligit.
[20] Sapientia confortavit sapientem
super decem principes civitatis ;
[21] non est enim homo justus in terra
qui faciat bonum et non peccet.
[22] Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
ne accomodes cor tuum,
ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
[23] scit enim conscientia tua
quia et tu crebro maledixisti aliis.
[24] Cuncta tentavi in sapientia.
Dixi : Sapiens efficiar :
et ipsa longius recessit a me,
[25] multo magis quam erat.
Et alta profunditas, quis inveniet eam ?

[26] Lustravi universa animo meo,
ut scirem et considerarem,
et quærerem sapientiam, et rationem,
et ut cognoscerem impietatem stulti,
et errorem imprudentium :
[27] et inveni amariorem morte mulierem,
quæ laqueus venatorum est,
et sagena cor ejus ;
vincula sunt manus illius.
Qui placet Deo effugiet illam ;
qui autem peccator est capietur ab illa.
[28] Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,
unum et alterum ut invenirem rationem,
[29] quam adhuc quærit anima mea,
et non inveni.
Virum de mille unum reperi ;
mulierem ex omnibus non inveni.
[30] Solummodo hoc inveni,
quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus.
Quis talis ut sapiens est ?
et quis cognovit solutionem verbi ?