[1] Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum : [2] sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis : [3] visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, [4] ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.[5] Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. [6] Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. [7] Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. [8] Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, [9] secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : [10] et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. [11] Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. [12] Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. [13] Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : [14] et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt : [15] erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ : [16] et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum : [17] et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. [18] Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. [19] Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. [20] Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. [21] Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo. [22] Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. [23] Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam : [24] post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens : [25] Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.[26] In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, [27] ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. [28] Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. [29] Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. [30] Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. [31] Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : [32] hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, [33] et regni ejus non erit finis. [34] Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? [35] Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. [36] Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis : [37] quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. [38] Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.[39] Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : [40] et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. [41] Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth : [42] et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. [43] Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? [44] Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. [45] Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. [46] Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :[47] et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.[48] Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,[49] quia fecit mihi magna qui potens est :et sanctum nomen ejus,[50] et misericordia ejus a progenie in progeniestimentibus eum.[51] Fecit potentiam in brachio suo :dispersit superbos mente cordis sui.[52] Deposuit potentes de sede,et exaltavit humiles.[53] Esurientes implevit bonis :et divites dimisit inanes.[54] Suscepit Israël puerum suum,recordatus misericordiæ suæ :[55] sicut locutus est ad patres nostros,Abraham et semini ejus in sæcula. [56] Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.[57] Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. [58] Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. [59] Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. [60] Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes. [61] Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. [62] Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. [63] Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. [64] Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. [65] Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc : [66] et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo. [67] Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :[68] Benedictus Dominus Deus Israël,quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :[69] et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,[70] sicut locutus est per os sanctorum,qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :[71] salutem ex inimicis nostris,et de manu omnium qui oderunt nos :[72] ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :et memorari testamenti sui sancti :[73] jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis[74] ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,serviamus illi[75] in sanctitate et justitia coram ipso,omnibus diebus nostris.[76] Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,[77] ad dandam scientiam salutis plebi ejusin remissionem peccatorum eorum[78] per viscera misericordiæ Dei nostri,in quibus visitavit nos, oriens ex alto :[79] illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. [80] Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.