Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Lucas / Capitulum 22

[1] Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha : [2] et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem[3] Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim : [4] et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis[5] Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare[6] Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

[7] Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha[8] Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus[9] At illi dixerunt : Ubi vis paremus ? [10] Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat[11] et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ? [12] Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate[13] Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha[14] Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo[15] Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar[16] Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei[17] Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos[18] Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

[19] Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem[20] Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur[21] Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa[22] Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen homini illi per quem tradetur[23] Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

[24] Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major[25] Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur[26] Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator[27] Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat : [28] vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis[29] Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum[30] ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.

[31] Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : [32] ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos[33] Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire[34] At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis : [35] Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? [36] At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium[37] Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent[38] At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.

[39] Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli[40] Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem[41] Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat[42] dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat[43] Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat[44] Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram[45] Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia[46] Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

[47] Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum[48] Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ? [49] Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ? [50] Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram[51] Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum[52] Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ? [53] Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum[54] Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.

[55] Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum[56] Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat[57] At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum[58] Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum[59] Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est[60] Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus[61] Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis[62] Et egressus foras Petrus flevit amare.

[63] Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes[64] Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ? [65] Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

[66] Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis[67] Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi : [68] si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis[69] Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei[70] Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum[71] At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.