Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Lucas / Capitulum 2

[1] Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis[2] Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino : [3] et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem[4] Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David[5] ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante[6] Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret[7] Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio[8] Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum[9] Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno[10] Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo : [11] quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David[12] Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio[13] Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :

[14] Gloria in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis[15] Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis[16] Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio[17] Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc[18] Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos[19] Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo[20] Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

[21] Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur[22] Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino[23] sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur : [24] et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum[25] Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo[26] Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini[27] Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo[28] et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :

[29] Nunc dimittis servum tuum Domine,
secundum verbum tuum in pace :
[30] quia viderunt oculi mei salutare tuum,
[31] quod parasti ante faciem omnium populorum :
[32] lumen ad revelationem gentium,
et gloriam plebis tuæ Israël[33] Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo[34] Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur : [35] et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes[36] Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua[37] Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die[38] Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël[39] Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.

[40] Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo[41] Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ[42] Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi[43] consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus[44] Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos[45] Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum[46] Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos[47] Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus[48] Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te[49] Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ? [50] Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos[51] Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo[52] Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.