[1] Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. [2] Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus. [3] Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. [4] At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes : [5] diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. [6] Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres : [7] propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus. [8] Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit. [9] Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. [10] Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.[11] Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. [12] Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa. [13] Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere. [14] Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge. [15] Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. [16] Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam. [17] Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.[18] Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. [19] Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? [20] Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? [21] (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) [22] Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : [23] et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.[24] Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? [25] Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. [26] Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam : [27] hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. [28] Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.[29] Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. [30] Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. [31] Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ? [32] Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis. [33] Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet. [34] Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. [35] Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.[36] Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. [37] Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti : [38] et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. [39] Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est. [40] Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic. [41] Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. [42] Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ? [43] Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti. [44] Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. [45] Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. [46] Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos. [47] Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. [48] Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata. [49] Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ? [50] Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.