Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Lucas / Capitulum 21

[1] Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites[2] Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo[3] Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit[4] Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.

[5] Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit : [6] Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur[7] Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ? [8] Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos[9] Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis[10] Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum[11] Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.

[12] Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum : [13] continget autem vobis in testimonium[14] Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis : [15] ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri[16] Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis : [17] et eritis odio omnibus propter nomen meum : [18] et capillus de capite vestro non peribit[19] In patientia vestra possidebitis animas vestras.

[20] Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus : [21] tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam[22] quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt[23]  autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic[24] Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

[25] Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum : [26] arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur : [27] et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.

[28] His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra[29] Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores : [30] cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas[31] Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei[32] Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant[33] Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.

[34] Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa : [35] tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ[36] Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.

[37] Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti[38] Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.