[1] Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. [2] Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. [3] Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. [4] Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. [5] In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui : [6] et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur. [7] In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. [8] Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis : [9] et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei. [10] In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite : [11] Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. [12] Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.[13] Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. [14] Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. [15] Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. [16] Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.[17] Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. [18] Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. [19] Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit. [20] Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.[21] In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te. [22] Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. [23] Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis. [24] Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.[25] Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ? [26] At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ? [27] Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum. [28] Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.[29] Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ? [30] Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto. [31] Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit. [32] Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. [33] Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est. [34] Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. [35] Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. [36] Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ? [37] At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.[38] Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, [39] et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. [40] Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet. [41] Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, [42] porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.