[1] Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata : [2] et invenerunt lapidem revolutum a monumento. [3] Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. [4] Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. [5] Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ? [6] non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, [7] dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. [8] Et recordatæ sunt verborum ejus. [9] Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. [10] Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. [11] Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. [12] Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.[13] Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. [14] Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. [15] Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis : [16] oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. [17] Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ? [18] Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ? [19] Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo : [20] et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum : [21] nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. [22] Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, [23] et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. [24] Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. [25] Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! [26] Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? [27] Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. [28] Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire. [29] Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. [30] Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. [31] Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum. [32] Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? [33] Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, [34] dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. [35] Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.[36] Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere. [37] Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. [38] Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ? [39] videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. [40] Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. [41] Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ? [42] At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. [43] Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.[44] Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. [45] Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, [46] et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die : [47] et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. [48] Vos autem testes estis horum. [49] Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.[50] Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. [51] Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. [52] Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno : [53] et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.