Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Lucas / Capitulum 19

[1] Et ingressus perambulabat Jericho[2] Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives : [3] et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat[4] Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus[5] Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere[6] Et festinans descendit, et excepit illum gaudens[7] Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset[8] Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum[9] Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ[10] Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

[11] Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur[12] Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti[13] Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio[14] Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos[15] Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset[16] Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit[17] Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates[18] Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas[19] Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates[20] Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario : [21] timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti[22] Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi : [23] et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ? [24] Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet[25] Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas[26] Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo[27] Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me[28] Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.

[29] Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos[30] dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite[31] Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat[32] Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum[33] Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ? [34] At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet[35] Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum[36] Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via : [37] et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus[38] dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis[39] Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos[40] Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

[41] Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens : [42] Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis[43] Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique : [44] et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ[45] Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes[46] dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum[47] Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere : [48] et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.