[1] Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. [2] Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. [3] Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens : Si licet sabbato curare ? [4] At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. [5] Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ? [6] Et non poterant ad hæc respondere illi.[7] Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos : [8] Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. [9] Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. [10] Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus : [11] quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.[12] Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ; [13] sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos : [14] et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.[15] Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. [16] At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. [17] Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. [18] Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum. [19] Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum. [20] Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire. [21] Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. [22] Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. [23] Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea. [24] Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.[25] Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos : [26] Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. [27] Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. [28] Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, [29] ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, [30] dicentes : Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare ? [31] Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ? [32] Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt. [33] Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. [34] Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ? [35] Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.